Immisit Dominus pestilentiam 1925

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Immisit Deus pestilentiam in Israel de mane usque ad tempus constitutum et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum
Cumque extendisset manum angelus Domini super Ierusalem ut disperderet eam misertus est Dominus super afflictionem et ait angelo percutienti populum
Sufficit nunc contine manum tuam
Erat autem angelus Domini iuxta aream Areunae Iebusaei
Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem populum
Ego sum qui peccavi
Ego sum qui inique egi
Isti qui oves sunt quid fecerunt
Vertatur obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei
Venit autem Gad ad David in die illo et dixit
Ascende et construe altare Domino in area Areunae Iebusaei
Et ascendit igitur David iuxta sermonem Gad quem praeceperat ei Dominus
Bible 2Rg 24,15-19
Frequency Lc. 185 occurences, 0.2124%, 212pcm (extreme)
Diversity Lc. 11 (high)
Assignments Lc. contra mortalitatem/M2/Mass Propers (98)
Lc. contra pestem/M2/Mass Propers (77)
Lc. contra mortem improvisam/M2/Mass Propers (9)
Lc. Sebastianus/M2/Mass Propers (3)
Lc. contra mortalitatem (Sebastianus)/M2/Mass Propers (2)
Lc. in tempore mortalitatis/M2/Mass Propers (2)
Lc. ad veniam peccatorum postulandam et iram Dei effugiendam/M2/Mass Propers (1)
Lc. pro evitanda ira Dei/M2/Mass Propers (1)
Lc. contra mortem aeternam/M2/Mass Propers (1)
Lc. contra pestilentiam (Gregorius papa-Sebastianus)/M2/Mass Propers (1)
Lc. contra pestilentiam (Rochus)/M2/Mass Propers (1)