Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis Ait enim Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te Ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis Nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium nostrum Sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros In multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto In caritate non ficta in verbo veritatis in virtute Dei Per arma iustitiae a dextris et a sinistris Per gloriam et ignobilitatem Per infamiam et bonam famam Ut seductores et veraces Sicut qui ignoti et cogniti Quasi morientes et ecce vivimus Ut castigati et non mortificati Quasi tristes semper autem gaudentes Sicut egentes multos autem locupletantes Tamquam nihil habentes et omnia possidentes |
Bible | 2K 6,1-10 |
Frequency | Lc. 238 occurences, 0.2733%, 273pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Qu/H1/D/M2/Mass Propers/null (240) |