Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Haec dicit Dominus Deus Honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longaevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi Non occides non moechaberis non furtum facies non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius Non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul dicentes Moysi Loquere tu nobis et audiemus Non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur Et ait Moyses ad populum Nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis Stetitque populus delonge Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus Dixitque praeterea Dominus ad Moysen Haec dices filiis Israel Vos vidistis quod de caelo locutus sum vobis Non facietis deos argenteos nec deos aureos facietis vobis Altare de terra facietis mihi et offeretis super illud holocausta et pacifica vestra Oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei |
Bible | Ex 20,12-24 |
Frequency | Lc. 232 occurences, 0.2664%, 266pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Qu/H3/f4/M2/Mass Propers/null (234) Lc. Dedicatio altaris/M2/Mass Propers (1) |