Hoc est mandatum 1909

Genre Lc
Standard full text Carissimi
Hoc est enim mandatum ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis
Quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venisse in carnem hic est seductor et antichristus
Videte vosmetipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis
Omnis qui recedit et non permanet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Patrem et Filium habet
Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert nolite recipere eum in domum nec Ave ei dixeritis
Qui enim dicit illi Ave communicat operibus eius malignis
Plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit
Bible 2J 1,6-12
Frequency Lc. 8 occurences, 0.0092%, 9pcm (low)
Diversity Lc. 3 (low)
Assignments Lc. Trin/H3/f4/M2/Mass Propers (5)
Lc. Trin/H4/f6/M2/Mass Propers (2)
Lc. Trin/H4/f4/M2/Mass Propers (2)