Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Carissimi Filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis Sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum et ipse est propitiatio pro peccatis nostris Non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus Qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est et in hoc veritas non est Qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est et in hoc scimus quoniam in ipso sumus Qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare Carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio Mandatum vetus est verbum quod audistis Iterum mandatum novum scribo vobis quod verum est et in ipso et in vobis quia tenebrae transierunt et verum lumen iam lucet In Christo Iesu Domino nostro |
Bible | 1J 2,1-8 |
Frequency | Lc. 142 occurences, 0.1630%, 163pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 10 (high) |
Assignments | Lc. Pasc/H3/f4/M2/Mass Propers (119) Lc. Trin/H6/f6/M2/Mass Propers (9) Lc. Pasc/H3/f6/M2/Mass Propers (4) Lc. Pasc/H4/f6/M2/Mass Propers (3) Lc. Trin/H7/f6/M2/Mass Propers (2) Lc. Pasc/H2/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Pasc/H3/f2/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H15/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Pasc/H4/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. Pasc/H1/f4/M2/Mass Propers (1) |