Genres | Proph, Lc |
---|---|
Standard full text | Haec est hereditas servorum Dei et iustitia eorum apud me dicit Dominus Omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite Venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac Quare appenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate Audite audientes me et comedite bonum et delectabitur in crassitudine anima vestra Inclinate aurem vestram et venite ad me audite et vivet anima vestra Et feriam vobiscum pactum sempiternum misericordias David fidelis Ecce testem populis dedi eum ducem ac praeceptorem gentibus Ecce gentem quam nesciebas vocabis et gentes quae non cognoverunt te ad te current propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel quia glorificavit te Quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope est Derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae neque viae meae viae vestrae dicit Dominus quia sicut exaltantur caeli a terra sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris et cogitationes meae a cogitationibus vestris Et quomodo descendit imber et nix de caelo et illuc ultra non revertitur sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo Dicit Dominus omnipotens |
Bible | Is 54,17-55,11 |
Frequency | Proph. 273 occurences, 2.6502%, 2,650pcm (extreme) Lc. 6 occurences, 0.0069%, 6pcm (low) |
Diversity | Proph. 2 (high) Lc. 1 (none) |
Assignments | Proph. Qu/H6/S/M2/Mass Propers/4 (241) Proph. Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/5 (31) Lc. Qu/H4/S/M2/Mass Propers (6) |