Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Haec est enim gratia si propter Dei conscientiam sustinet qui tristitias patiens iniuste Quae enim est gloria si peccantes et colaphizati suffertis sed si bene facientes patienter sustinetis haec est gratia apud Deum In hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro nobis vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius qui cum malediceretur non maledicebat cum pateretur non comminabatur tradebat autem iudicanti se iniuste qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ut peccatis mortui iustitiae vivamus cuius livore sanatis estis |
Bible | 1P 2,19-24 |
Frequency | Lc. 7 occurences, 0.0080%, 8pcm (low) |
Diversity | Lc. 5 (medium) |
Assignments | Lc. Jul/10/7 fratres/M2/Mass Propers (3) Lc. Jul/27/7 dormientes/M2/Mass Propers (1) Lc. martyres plures/M2/Mass Propers/8 (1) Lc. Jun/12/Nazarius, Quirinus, Nabor, Basilides/M2/Mass Propers (1) Lc. pro defunctis episcopis/M2/Mass Propers/2 (1) |