Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Carissimi Haec est annuntiatio quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et veritatem non facimus Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Christi Filii eius emundat nos ab omni peccato Si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est Si confiteamur peccata nostra fidelis est et iustus ut remittat nobis peccata nostra et emundet nos ab omni iniquitate Si dixerimus quoniam non peccavimus mendacem facimus eum et verbum eius non est in nobis |
Bible | 1J 1,5-10 |
Frequency | Lc. 33 occurences, 0.0379%, 37pcm (low) |
Diversity | Lc. 6 (medium) |
Assignments | Lc. Trin/H2/f6/M2/Mass Propers (13) Lc. Trin/H3/f6/M2/Mass Propers (11) Lc. Trin/H2/f4/M2/Mass Propers (4) Lc. Trin/H4/f4/M2/Mass Propers (3) Lc. Trin/H1/f6/M2/Mass Propers (2) Lc. Trin/H4/f6/M2/Mass Propers (1) |