Habentes eumdem spiritum fidei 1891

Genre Lc
Standard full text Habentes autem eumdem spiritum fidei sicut scriptum est
Credidi propter quod locutus sum et nos credimus propter quod et loquimur scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum
Omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos in gratiarum actione abundet in gloriam Dei
Propter quod non deficimus sed licet is qui foris est noster homo corrumpatur tamen is qui intus est renovatur de die in diem
Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis non contemplantibus nobis quae videntur sed quae non videntur
Quae enim videntur temporalia sunt quae autem non videntur aeterna sunt
Bible 2K 4,13-18
Frequency Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. LXX/H1/f6/M2/Mass Propers (2)
Lc. Trin/H18/f4/M2/Mass Propers (1)