| Genre | Lc |
|---|---|
| Standard full text | Habemus pontificem qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et non homo Omnis enim pontifex ad offerendum munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat Si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerent secundum legem munera qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium Sicut responsum est Moysi cum consummaret tabernaculum Vide inquit omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte (H 8,1-5) Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum ut offerat dona et sacrificia pro peccatis qui condolere possit iis qui ignorant et errant quoniam et ipse circumdatus est infirmitate et propterea debet quemadmodum pro populo ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis Nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie genui te (H 4,14-5,5) |
| Frequency | Lc. 76 occurences, 0.0824%, 82pcm (high) |
| Diversity | Lc. 37 (extreme) |
| Assignments | Lc. Lacrima Christi/M2/Mass Propers (14) Lc. confessor/M2/Mass Propers/1 (7) Lc. Jul/23/Apollinaris Ravennensis/M2/Mass Propers (5) Lc. confessor unus/M2/Mass Propers/7 (4) Lc. confessor unus pontifex/M2/Mass Propers/2 (4) Lc. Nov/23/Clemens/M2/Mass Propers (3) Lc. Oct/23/Severinus episcopus/M2/Mass Propers (3) Lc. May/5/Gothardus/M2/Mass Propers (2) Lc. May/25/Urbanus/M2/Mass Propers (2) Lc. Nov/13/Brictius Turonensis/M2/Mass Propers (2) Lc. Apr/4/Ambrosius/M2/Mass Propers/3 (2) Lc. Jul/31/Germanus Altissiodorensis/M2/Mass Propers (2) Lc. Aug/2/Stephanus papa/M2/Mass Propers (2) Lc. May/16/Honoratus (Dominica infra octavas)/M2/Mass Propers (1) Lc. confessores plures/M2/Mass Propers/3 (1) Lc. Jan/17/Sulpicius/M2/Mass Propers (1) Lc. Oct/6/Thomas Herfordensis (Infra octavas)/M2/Mass Propers (1) Lc. Oct/30/Germanus Capuensis/M2/Mass Propers (1) Lc. Jan/29/Sulpicius Severus/M2/Mass Propers (1) Lc. May/2/Athanasius/M2/Mass Propers (1) Lc. Jun/8/Medardus/M2/Mass Propers (1) Lc. Jul/3/Martialis episcopus/M2/Mass Propers (1) Lc. Sep/13/Lidorius/M2/Mass Propers (1) Lc. Nov/17/Gregorius Turonensis/M2/Mass Propers (1) Lc. Sep/4/Augustinus Hipponensis (Octava)/M2/Mass Propers (1) Lc. Oct/24/Maglorius/M2/Mass Propers (1) Lc. Oct/13/Athanasius/M2/Mass Propers (1) Lc. Mar/1/Albinus Andegavensis/M2/Mass Propers (1) Lc. Dec/13/Aubertus Cameracensis/M2/Mass Propers (1) Lc. Nov/10/Martinus papa/M2/Mass Propers (1) Lc. Sep/13/Maximus (Inventio)/M2/Mass Propers (1) Lc. Oct/22/Severus/M2/Mass Propers (1) Lc. Oct/20/Felicianus/M2/Mass Propers (1) Lc. M2/Mass Propers (1) Lc. May/13/Servatius/M2/Mass Propers (1) Lc. Nov/14/Willehadus (Octava)/M2/Mass Propers (1) Lc. Jan/16/Marcellus papa/M2/Mass Propers (1) |