Fili hominis sta supra pedes tuos 1840

Genre Lc
Standard full text Fili hominis sta super pedes tuos et loquar tecum
Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos et audivi loquentem ad me et dicentem
Fili hominis mitto ego te ad filios Israel ad gentes apostatrices quae recesserunt a me ipsi et patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc
Et filii dura facie et indomabili corde sunt ad quos ego mitto te et dices ad eos
Haec dicit Dominus Deus si forte vel ipsi audiant et si forte quiescant quoniam domus exasperans est et scient quia propheta fuerit in medio eorum
Tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas
Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides
Bible Ez 2,1-6
Frequency Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. Trin/H21/f4/M2/Mass Propers (3)
Lc. Jan/5/Epiphania (Vigilia)/M2/Mass Propers (1)