Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine Exhortatio enim nostra non de errore neque de immunditia neque in dolo sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus parvuli in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos Ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis Memores enim estis fratres laboris nostri et fatigationis nocte ac die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis Evangelium Dei Vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querela vobis qui credidistis fuimus sicut scitis qualiter unumquemque vestrum sicut pater filios suos deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam |
Bible | 1Th 2,2-12 |
Frequency | Lc. 16 occurences, 0.0184%, 18pcm (low) |
Diversity | Lc. 6 (medium) |
Assignments | Lc. Trin/H22/f6/M2/Mass Propers (7) Lc. Trin/H13/f6/M2/Mass Propers (6) Lc. Trin/H13/S/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H23/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H14/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Jan/24/Babylas et 3 pueri/M2/Mass Propers (1) |