Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Carissime Fidelis sermo et omni acceptione dignus In hoc enim laboramus et maledicimur quia speramus in Deum vivum qui est Salvator omnium hominum maxime fidelium Praecipe haec et doce Nemo adolescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate Dum venio attende lectioni exhortationi et doctrinae Noli negligere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii Haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus Attende tibi et doctrinae insta in illis Hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos qui te audiunt Seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate viduas honora quae vere viduae sunt Si qua autem vidua filios aut nepotes habet discat primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo |
Bible | 1T 4,9-5,4 |
Frequency | Lc. 13 occurences, 0.0149%, 14pcm (low) |
Diversity | Lc. 5 (medium) |
Assignments | Lc. Ep/H2/f6/M2/Mass Propers (5) Lc. Trin/H22/f6/M2/Mass Propers (4) Lc. Trin/H24/f4/M2/Mass Propers (2) Lc. Trin/H23/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. contra febres/M2/Mass Propers (1) |