Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Festina ad me venire cito Demas enim me reliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galatiam Titus in Dalmatiam Lucas est mecum solus Marcum assume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium Tychicum autem misi Ephesum Penulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens affer tecum et libros maxime autem membranas Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddet illi Dominus secundum opera eius quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris In prima mea defensione nemo mihi affuit sed omnes me dereliquerunt non illis imputetur Dominus autem mihi astitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis Liberavit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum Amen |
Bible | 2T 4,8-18 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers (2) Lc. Oct/18/Lucas/M2/Mass Propers (1) |