Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Felix sterilis et non coinquinata quae nescivit thorum in delicto habebit fructum in respectione animarum sanctarum et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Dei acceptissima Bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt et ab iniquo thoro semen exterminabitur Nationis enim iniquae dirae sunt consummationes Melior est generatio cum claritate Immortalis est enim memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines Cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se eduxerit et in perpetuum coronata triumphat |
Bible | Sap 3,13-16; Sap 3,19; ~Sap 4,1-2 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Dec/9/Anna/M2/Mass Propers (2) Lc. Jul/21/Praxedis/M2/Mass Propers (1) |