Genres | Proph, Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Factum est proelium magnum in caelo Michael et angeli eius proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius et non praevaluerunt neque locus inventus est eorum amplius in caelo Et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt Et audivi vocem magnam de caelo dicentem Nunc facta est salus et virtus et regnum Deo nostro et potestas Christi eius quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte Et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animas suas usque ad mortem Propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis |
Bible | Ap 12,7-12 |
Frequency | Proph. 1 occurences, 0.0097%, 9pcm (unique) Lc. 102 occurences, 0.1171%, 117pcm (high) |
Diversity | Proph. 1 (none) Lc. 9 (medium) |
Assignments | Proph. Sep/29/Michael/M2/Mass Propers (1) Lc. Sep/29/Michael/M2/Mass Propers (76) Lc. May/8/Apparitio Michaelis/M2/Mass Propers (15) Lc. Oct/16/Michael in Tumba/M2/Mass Propers (4) Lc. Sep/28/Michael (Vigilia)/M2/Mass Propers (3) Lc. Feb/5/Agatha/M2/Mass Propers (1) Lc. de angelis/M2/Mass Propers (1) Lc. Nov/3/de angelis/M2/Mass Propers (1) Lc. f2/de angelis/M2/Mass Propers/1 (1) Lc. Sep/30/Michael (Infra octavas)/M2/Mass Propers (1) |