Genre | Proph |
---|---|
Standard full text | Factum est in vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum Dixerunt ergo Aegyptii Fugiamus Israelem Dominus enim pro eis pugnat contra nos Et ait Dominus ad Moysen Extende manum tuam super mare ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum Cumque extendisset Moyses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum Fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibus Reversaeque sunt aquae et cooperuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare nec unus quidem superfuit ex eis Filii autem Israel perrexerunt per medium sicci maris et aquae erant eis quasi pro muro a dextris et a sinistris Liberavitque Dominus in die illa Israel de manu Aegyptiorum et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos Timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Moysi servo eius Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino et dixerunt |
Bible | Ex 14,24-15,1 |
Frequency | Proph. 354 occurences, 3.4366%, 3,436pcm (extreme) |
Diversity | Proph. 4 (extreme) |
Assignments | Proph. Qu/H6/S/M2/Mass Propers/2 (286) Proph. Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/3 (64) Proph. Pasc/H6/S/M2/Mass Propers/2 (1) Proph. Pasc/H7/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 (1) |