Facta est super me 1822

Genres Proph, Lc
Standard full text Et facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Domini et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus
Et circumduxit me per ea in gyro erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer
Et dixit ad me
Fili hominis putasne vivent ossa ista
Et dixi
Domine Deus tu nosti
Et dixit ad me
Vaticinare de ossibus istis et dices eis
Ossa arida audite verbum Domini
Haec dicit Dominus Deus ossibus his
Ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis
Et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum et vivetis et scietis quia ego Dominus
Et prophetavi sicut praeceperat mihi factus est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad iuncturam suam
Et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant
Et dixit ad me
Vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum
Haec dicit Dominus Deus
A quatuor ventis veni spiritus et insuffla super interfectos istos et reviviscant
Et prophetavi sicut praeceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde
Et dixit ad me
Fili hominis ossa haec universa domus Israel est
Ipsi dicunt
Aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscissi sumus
Propterea vaticinare et dices ad eos
Haec dicit Dominus Deus
Ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israel
Et scietis quia ego Dominus cum aparuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris popule meus et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci
Dicit Dominus Deus omnipotens
Bible Ez 37,1-14
Frequency Proph. 61 occurences, 0.5922%, 592pcm (medium)
Lc. 50 occurences, 0.0574%, 57pcm (medium)
Diversity Proph. 3 (extreme)
Lc. 22 (extreme)
Assignments Proph. Qu/H6/S/M2/Mass Propers/7 (45)
Proph. Pasc/H6/S/Pentecostes (Vigilia)/M2/Mass Propers/3 (15)
Proph. f3/pro defunctis/M2/Mass Propers (1)
Lc. pro defunctis/M2/Mass Propers/4 (17)
Lc. 5 dolores BMV/M2/Mass Propers (6)
Lc. f6/pro defunctis/M2/Mass Propers (4)
Lc. S/pro defunctis/M2/Mass Propers (2)
Lc. f3/pro defunctis/M2/Mass Propers (2)
Lc. Mar/25/Annuntiatio BMV/M2/Mass Propers/2 (2)
Lc. Nov/2/Commemoratio Defunctorum/M2/Mass Propers (2)
Lc. commemorationes infra dies 30/M2/Mass Propers/1 (1)
Lc. Ep/BMV/M2/Mass Propers/1 (1)
Lc. Adv/Gen/S/BMV/M2/Mass Propers/2 (1)
Lc. Dec/8/Conceptio BMV/M2/Mass Propers (1)
Lc. Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers (1)
Lc. Sep/7/Nativitas BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pasc/BMV/M2/Mass Propers (1)
Lc. Gen/Gen/S/pro defunctis/M2/Mass Propers (1)
Lc. f5/pro defunctis/M2/Mass Propers (1)
Lc. D/pro defunctis/M2/Mass Propers (1)
Lc. pro funere praesente/M2/Mass Propers/3 (1)
Lc. Apr/25/Marcus evangelista/M2/Mass Propers (1)
Lc. Dec/28/pro defunctis/M2/Mass Propers (1)
Lc. BMV/M2/Mass Propers/3 (1)
Lc. Pasc/H2/D/Reliquiae/M2/Mass Propers (1)