Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Exultavit cor meum in Domino et exaltatum est cornu meum in Deo meo dilatatum est os meum super inimicos meos quia laetata sum in salutari tuo Non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes recedant vetera de ore vestro quia Deus scientiarum Dominus est et ipsi praeparantur cogitationes Arcus fortium superatus est et infirmi accincti sunt robore Repleti prius pro panibus se locaverunt et famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat filios infirmata est Dominus mortificat et vivificat deducit ad inferos et reducit Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat Suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem Pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris conticescent quia non in fortitudine sua roborabitur vir Dominum formidabunt adversarii eius et super ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu Christi sui |
Bible | 1Rg 2,1-10 |
Frequency | Lc. 7 occurences, 0.0080%, 8pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Jul/9/Visitatio BMV (Octava)/M2/Mass Propers (7) |