Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit illum ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium Barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus Induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam supportantes invicem et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos Super omnia autem haec caritatem habete quod est vinculum perfectionis et pax Christi exsultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote Verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis hymnis et canticis spiritualibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu Christi gratias agentes Deo et Patri per ipsum |
Bible | Kol 3,9-17 |
Frequency | Lc. 11 occurences, 0.0126%, 12pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. pro catechumenis/M2/Mass Propers (10) Lc. Qu/H5/f4/M2/Mass Propers/mass (2) Lc. Qu/H4/f4/M2/Mass Propers/2 (1) |