Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Estote imitatores Dei sicut filii carissimi et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit semet ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinet sed magis gratiarum actio Hoc autem scitote intelligentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei Nemo vos seducat inanibus verbis Propter hoc enim venit ira Dei in filios diffidentiae Nolite ergo effici participes eorum Eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate Fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate |
Bible | E 5,1-9 |
Frequency | Lc. 234 occurences, 0.2687%, 268pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Qu/H3/D/M2/Mass Propers/null (236) Lc. Qu/H2/S/M2/Mass Propers (1) |