Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Dixerunt unusquisque ad proximum suum Erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris Et congregatus est conventus ut essent parati in praelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes Et Ierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius Et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas a Iacob et defecit ibi tibia et cithara Et congregati sunt et venerunt in Maspha contra Ierusalem quia locus orationis erat in Maspha ante in Israel Et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinerem imposuerunt capiti suo et disciderunt vestimenta sua et expanderunt libros legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum et attulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt Nazaraeos qui impleverant dies et clamaverunt voce magna in caelum dicentes Quid faciemus istis et quo eos ducemus et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui facti sunt in luctum et in humilitatem et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis quae cogitant in nos Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum nisi tu Deus adiuves nos Domine Deus noster |
Bible | 1Mcc 3,43-53 |
Frequency | Lc. 13 occurences, 0.0149%, 14pcm (low) |
Diversity | Lc. 4 (low) |
Assignments | Lc. contra Turcos/M2/Mass Propers (7) Lc. contra paganos/M2/Mass Propers (5) Lc. pro fide catholica, pro exercitu/M2/Mass Propers (1) Lc. contra infideles/M2/Mass Propers (1) |