Erat vir in Babylone 1776

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Erat vir in Babylone et nomen eius Ioachim
Et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helciae pulchram nimis et timentem Deum
Parentes enim illius cum essent iusti erudierunt filiam suam secundum legem Moysi
Erat autem Ioachim dives valde et erat ei pomerium vicinum domui suae et ad ipsum confluebant Iudaei eo quod esset honorabilior omnium
Et constituti sunt duo senes iudices in anno illo de quibus locutus est Dominus
Quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus qui videbantur regere populum
Isti frequentabant domum Ioachim et conveniebant ad eos omnes qui habebant iudicia
Cum autem populus revertisset post meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui
Et videbant eam senes cottidie ingredientem et deambulantem et exarserunt in concupiscentiam eius
Et averterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum
Factum est autem cum observarent diem aptum quando eam possent invenire solam ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomerio
Aestus quippe erat
Et non erat ibi quisquam praeter duos senes absconditos
Dixit ergo puellis
Afferte mihi oleum et smigmata et ostia pomerii claudite ut laver
Cum autem egressae essent puellae surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt
Ecce ostia pomerii clausa sunt et nemo nos videt
Quamobrem assentire nobis et commiscere nobiscum
Quod si nolueris dicemus testimonium contra te quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te
Ingemuit Susanna et ait
Angustiae mihi sunt undique
Si enim hoc egero mors mihi est si autem non egero non effugiam manus vestras
Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini
Et exclamavit voce magna Susanna exclamaverunt autem et senes adversus eam
Cum autem audissent clamorem in pomerio famuli domus irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset
Postquam autem senes locuti sunt erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna
Et facta est dies crastina
Cumque venisset populus ad virum eius Ioachim venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam ut interficerent eam
Et dixerunt coram populo
Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioachim
Et statim miserunt
Et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis
Flebant igitur sui et omnes qui noverant eam
Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi posuerunt manus super caput eius
Quae flens respexit ad caelum
Erat enim cor eius fiduciam habens in Domino
Et dixerunt presbyteri
Cum deambularemus in pomerio soli ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomerii et dimisit puellas
Venitque ad eam adolescens qui erat absconditus et concubuit cum ea
Porro nos cum essemus in angulo pomerii videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos pariter commisceri
Et illum quidem non quivimus comprehendere quia fortior nobis erat et aperto ostio exsilivit
Hanc autem cum apprehendissemus interrogavimus quisnam esset adolescens et noluit indicare nobis
Huius rei testes sumus
Credidit eis multitudo quasi senibus populi et iudicibus et condemnaverunt eam ad mortem
Exclamavit autem voce magna Susanna et dixit
Deus aeterne qui absconditorum es cognitor qui nosti omnia antequam fiant tu scis quod falsum contra me tulerunt testimonium
Et ecce morior cum nihil horum fecerim quae isti malitiose composuerunt adversum me
Exaudivit autem Dominus vocem eius
Cumque duceretur ad mortem suscitavit Dominus spiritum pueri iunioris cui nomen Daniel
Et exclamavit voce magna
Mundus ego sum a sanguine huius
Et conversus omnis populus ad eum dixit
Quis est sermo iste quem tu locutus es
Qui cum staret in medio eorum ait
Sic fatui filii Israel non iudicantes neque quod verum est cognoscentes condemnastis filiam Israel
Revertimini ad iudicium quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam
Reversus est ergo populus cum festinatione et dixit ad eos Daniel
Separate eos abinvicem procul et diiudicabo eos
Cum ergo divisi essent alter ab altero vocavit unum de eis et dixit ad eum
Inveterate dierum malorum nunc venerunt peccata tua quae operabaris prius iudicans iudicia iniusta innocentem opprimens et dimittens noxios dicente Domino
Innocentem et iustum non interficies
Nunc ergo si vidisti eam dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi
Qui ait
Sub schino
Dixit autem Daniel
Recte mentitus es in caput tuum
Ecce enim angelus Dei accepta sententia ab eo scindet te medium
Et amoto eo iussit venire alium et dixit ei
Semen Chanaan et non Iuda species decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum
Sic faciebatis filiabus Israel et illae timentes loquebantur vobis
Sed non filia Iuda sustinuit iniquitatem vestram
Nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi
Qui ait
Sub prino
Dixit autem ei Daniel
Recte mentitus es et tu in caput tuum
Manet enim angelus Dei gladium habens ut secet te medium et interficiat vos
Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo qui salvat sperantes in se
Et consurrexerunt adversos duos presbyteros convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium
Feceruntque eis sicuti male egerant adversus proximum et interfecerunt eos et salvatus est sanguis innoxius in die illa
Bible Dn 13,1-9; Dn 13,15-17; Dn 13,19-30; Dn 13,33-62
Frequency Lc. 237 occurences, 0.2721%, 272pcm (extreme)
Diversity Lc. 3 (low)
Assignments Lc. Qu/H3/S/M2/Mass Propers/null (235)
Lc. Aug/11/Susanna/M2/Mass Propers (3)
Lc. Susanna/M2/Mass Propers (2)