Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Simon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manahen qui erat Herodis Tetrarchae collactaneus et Saulus Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit illis Spiritus Sanctus Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum Et cum venissent Salaminam praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum |
Bible | Act 13,1-5 |
Frequency | Lc. 5 occurences, 0.0057%, 5pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Jun/11/Barnabas/M2/Mass Propers (4) Lc. apostolus/M2/Mass Propers/11 (1) |