Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Haec dicit Dominus Emitte agnum Domine dominatorem terrae de petra deserti ad montem filiae Sion Et erit sicut avis fugiens et pulli de nido avolantes sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon Ini consilium coge concilium pone quasi noctem umbram tuam in meridie absconde fugientes et vagos ne prodas Habitabunt apud te profugi mei Moab esto latibulum eorum a facie vastatoris finitus est enim pulvis consummatus est miser defecit qui conculcabat terram Et praeparabitur in misericordia solium et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David iudicans et quaerens iudicium et velociter reddens quod iustum est |
Bible | Is 16,1-5 |
Frequency | Lc. 19 occurences, 0.0218%, 21pcm (low) |
Diversity | Lc. 6 (medium) |
Assignments | Lc. Adv/H4/f6/M2/Mass Propers (8) Lc. Adv/H1/S/M2/Mass Propers (4) Lc. Adv/H4/f4/M2/Mass Propers (3) Lc. Adv/H1/f6/M2/Mass Propers (2) Lc. Adv/H2/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Adv/H1/f5/M2/Mass Propers (1) |