Elisaeus aegrotabat 1768

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Elisaeus aegrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Ioas rex Israel et flebat coram eo dicebatque
Pater mi pater mi currus Israel et auriga eius
Et ait illi Elisaeus
Affer arcum et sagittas
Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas dixit ad regem Israel
Pone manum tuam super arcum
Et cum posuisset ille manum suam superposuit Elisaeus manus suas manibus regis et ait
Aperi fenestram orientalem
Cumque aperuisset dixit Elisaeus Iace sagittam
Et iecit Et ait Elisaeus Sagitta salutis Domini et sagitta salutis contra Syriam percutiesque Syriam in Aphec donec consumas eam
Et ait
Tolle sagittas
Qui cum tulisset rursum dixit ei
Percute iaculo terram
Et cum percussisset tribus vicibus et stetisset iratus est vir Dei contra eum et ait
Si percussisses quinquies aut sexies sive septies percussisses Syriam usque ad consumptionem nunc autem tribus vicibus percuties eam
Mortuus est ergo Elisaeus et sepelierunt eum Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno
Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et proiecerunt cadaver in sepulchro Elisaei
Quod cum tetigisset ossa Elisaei revixit homo et stetit super pedes suos
Bible 4Rg 13,14-21
Frequency Lc. 8 occurences, 0.0092%, 9pcm (low)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. Qu/H4/f5/M2/Mass Propers (5)
Lc. Qu/H4/f6/M2/Mass Propers (3)