Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum Et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit Unde te habemus bone iuvenis At ille respondit Ex filiis Israel Et Tobias dixit ei Nosti viam quae ducit in regionem Medorum Cui respondit Novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Ecbatanis Cui Tobias ait Sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meo Tunc ingressus Tobias indicavit universa haec patri suo Super quae admiratus pater rogavit ut introiret ad eum Ingressus itaque salutavit eum et dixit Gaudium tibi sit semper Et ait Tobias Quale gaudium mihi erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video Cui ait iuvenis Forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris Dixit itaque illi Tobias Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam Et dixit ei angelus Ego ducam et reducam eum ad te Cui Tobias respondit Rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu Cui Raphael angelus dixit Genus quaeris mercenarii an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat Sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni filius Et Tobias respondit Ex magno genere es tu Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum Dixit autem illi angelus Ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum Respondens autem Tobias ait Bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum Tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri suo et matri suae et ambulaverunt ambo simul |
Bible | Tob 5,5-22 |
Frequency | Lc. 5 occurences, 0.0057%, 5pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. pro iter agentibus (Raphael)/M2/Mass Propers (3) Lc. Raphael/M2/Mass Propers/2 (2) |