Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis eius Quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet Tota pulchra es amica mea et macula non est in te Veni de Libano sponsa mea veni de Libano veni coronaberis Quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa! pulchriora sunt ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata Favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris Hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo Nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis Fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano Una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae Viderunt eam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut castrorum acies decorata |
Bible | Ct 3,11; Ct 4,1; Ct 4,7-8; Ct 4,10-15; Ct 6,8-9 |
Frequency | Lc. 16 occurences, 0.0184%, 18pcm (low) |
Diversity | Lc. 7 (medium) |
Assignments | Lc. Aug/15/Assumptio BMV/M2/Mass Propers (10) Lc. Aug/22/Assumptio BMV (Octava)/M2/Mass Propers (1) Lc. Sep/15/Nativitas BMV (Octava)/M2/Mass Propers (1) Lc. Jul/1/Inventio reliquiarum/M2/Mass Propers (1) Lc. Aug/16/Assumptio BMV (Infra octavas)/M2/Mass Propers (1) Lc. Aug/19/Assumptio BMV (Infra octavas)/M2/Mass Propers (1) Lc. Dec/13/Lucia Syracusana/M2/Mass Propers (1) Lc. Aug/14/Assumptio BMV (Vigilia)/M2/Mass Propers/2 (1) |