Ego Dominus Deus vester 1745

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Locutus est Dominus ad Moysen dicens
Ego Dominus Deus vester
Non facietis furtum non mentiemini nec decipiat unusquisque proximum suum
Non periurabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum
Non morabitur opus mercennarii tui apud te usque mane
Non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed timebis Dominum Deum tuum quia ego sum Dominus
Non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis
Nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis
Iuste iudica proximo tuo non eris criminator et susurro in populo
Non stabis contra sanguinem proximi tui ego Dominus
Non oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum
Nec quaeras ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum
Diliges amicum tuum sicut te ipsum ego Dominus leges meas custodite
Ego enim sum Dominus Deus vester
Bible Lv 19,1; Lv 19,2; Lv 19,11-19; Lv 19,25
Frequency Lc. 222 occurences, 0.2549%, 254pcm (extreme)
Diversity Lc. 1 (none)
Assignments Lc. Qu/H5/f4/M2/Mass Propers (222)