Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Adhuc me loquente in oratione ecce vir Gabriel quem videram in visione a principio cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini Et docuit me et locutus est mihi dixitque Daniel nunc egressus sum ut docerem te et intelligeres Ab exordio precum tuarum egressus est sermo ego autem veni ut indicarem tibi quia vir desideriorum es tu ergo animadverte sermonem et intellige visionem Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur visio et prophetia et ungatur Sanctus sanctorum Scito ergo et animadverte ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Ierusalem usque ad Christum ducem hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae erunt et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus et non erit ejus populus qui eum negaturus est Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius vastitas et post finem belli statuta desolatio Confirmabit autem pactum multis hebdomada una et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium et erit in templo abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio |
Bible | Dn 9,21-27 |
Frequency | Lc. 18 occurences, 0.0207%, 20pcm (low) |
Diversity | Lc. 3 (low) |
Assignments | Lc. Mar/18/Gabriel/M2/Mass Propers (16) Lc. Gabriel/M2/Mass Propers (2) Lc. Dec/12/Gabriel/M2/Mass Propers (1) |