Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Haec dicit Dominus Deus Ecce intelliget servus meus exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde Sicut obstupuerunt super te multi sic inglorius erit inter viros aspectus eius et forma eius inter filios hominum iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non audierunt contemplati sunt Quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est Et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti Non est species ei neque decor et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras attritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus Omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum Oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente se obmutescet et non aperiet os suum De angustia et de iudicio sublatus est Generationem eius quis enarrabit quia abscissus est de terra viventium propter scelus populi mei percussi eum Et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate Si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longaevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur Pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur In scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit Ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccata multorum tulit et pro transgressoribus rogavit |
Bible | Is 52,13 |
Frequency | Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Qu/H6/f4/M2/Mass Propers (4) |