Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Haec dicit Dominus Ecce ego mittam angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos vultis Ecce venit dicit Dominus exercituum Et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia Et placebit Domino sacrificium Iuda et Ierusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui Et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quae non derelinquet eis radicem et germen Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pennis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento Et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum Mementote legis Moysi servi mei quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicica Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis Et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum |
Bible | Ml 3,1-5; Ml 4,1-6 |
Frequency | Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Adv/H2/f4/M2/Mass Propers (3) Lc. Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers (1) |