Ecce ego mittam in fundamentis Sion 1713

Genre Lc
Standard full text Haec dicit Dominus Deus
Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum qui crediderit non festinet
Et ponam in pondere iudicium et iustitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquae inundabunt
Et delebitur foedus vestrum cum morte et pactum vestrum cum inferno non stabit flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem
Quandocumque pertransierit tollet vos quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui
Coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest
Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabaon irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus eius ab eo
Et nunc nolite illudere ne forte constringantur vincula vestra consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum super universam terram
Bible Is 28,16-22
Frequency Lc. 40 occurences, 0.0459%, 45pcm (medium)
Diversity Lc. 9 (medium)
Assignments Lc. Adv/H2/f6/M2/Mass Propers (18)
Lc. Adv/H1/f4/M2/Mass Propers (9)
Lc. Adv/H2/f4/M2/Mass Propers (4)
Lc. Adv/H1/f6/M2/Mass Propers (3)
Lc. Adv/H4/f4/M2/Mass Propers (2)
Lc. Adv/H2/f5/M2/Mass Propers (2)
Lc. Adv/H4/f6/M2/Mass Propers (2)
Lc. Adv/H2/f3/M2/Mass Propers (1)
Lc. Adv/H3/f3/M2/Mass Propers (1)