Ecce ego ipse requiram 1711

Genre Lc
Standard full text Haec dicit Dominus Deus
Ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo illas
Sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum
Sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis
Et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam
Et pascam eas in montibus Israel in rivis et in cunctis sedibus terrae
In pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israel erunt pascuae earum
Ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel
Ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam dicit Dominus Deus
Quod perierat requiram et quod abiectum fuerat reducam
Et quod confractum fuerat alligabo et quod infirmum erat consolidabo et quod pingue et forte custodiam
Et pascam illas in iudicio et iustitia
Dicit Dominus omnipotens
Bible Ez 34,11-16
Frequency Lc. 240 occurences, 0.2756%, 275pcm (extreme)
Diversity Lc. 4 (low)
Assignments Lc. Qu/H1/f2/M2/Mass Propers/null (236)
Lc. Jun/22/10000 milites/M2/Mass Propers (5)
Lc. contra episcopos male agentes/M2/Mass Propers (1)
Lc. Nov/2/Commemoratio Defunctorum/M2/Mass Propers (1)