Ecce audivi vocem vestram 1701

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Dixit autem Samuel ad universum Israel
Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia quae locuti estis ad me et constitui super vos regem
Et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem ecce praesto sum
Loquimini de me coram Domino et coram Christo eius
Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens
Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestri Baalim et Astaroth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli et eruet vos de manu Philisthiim Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astaroth et servierunt Domino soli
Dixit autem Samuel Congregate universum Israel in Masphath
Hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa atque dixerunt ibi
Tibi Peccavimus Domine
Bible 1Rg 12,1-3; 1Rg 7,3-6
Frequency Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low)
Diversity Lc. 2 (low)
Assignments Lc. Trin/H8/f6/M2/Mass Propers (2)
Lc. Trin/H10/f6/M2/Mass Propers (1)