Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi Quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet Favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua Odor unguentorum tuorum super omnia aromata Surge propera amica mea columba mea formosa mea et veni Iam enim hiems transiit imber abiit et recessit Flores apparuerunt in terra nostra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra ficus protulit grossos suos vineae florentes dederunt odorem suum Surge amica mea speciosa mea et veni columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora Veni de Libano sponsa mea veni de Libano veni coronaberis |
Bible | Ct 1,11-13; Ct 4,1; Ct 4,11; Ct 4,10; Ct 2,10-14; Ct 4,8 |
Frequency | Lc. 5 occurences, 0.0057%, 5pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. 7 dolores BMV/M2/Mass Propers (3) Lc. May/5/Maria Magdalene (Translatio)/M2/Mass Propers (2) |