Dum complerentur 1699

Genres Proph, Lc
Standard full text In diebus illis
Dum complerentur dies Pentecostes erant omnes discipuli pariter in eodem loco
Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum
Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui variis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
Erant enim in Ierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo est
Facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
Stupebant autem omnes et mirabantur dicentes
Nonne ecce omnes isti qui loquuntur Galilaei sunt
Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus
Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam Phrygiam et Pamphyliam Aegyptum et partes Libyae quae est circa Cyrenen et advenae Romani
Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes
Audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei
Bible Act 2,1-11
Frequency Proph. 1 occurences, 0.0097%, 9pcm (unique)
Lc. 240 occurences, 0.2756%, 275pcm (extreme)
Diversity Proph. 1 (none)
Lc. 3 (low)
Assignments Proph. Pent/D/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pent/H1/D/Pentecostes/M2/Mass Propers (241)
Lc. Pent/H1/D/M2/Mass Propers (2)
Lc. Trin/H1/D/Pentecostes (Octava)/M2/Mass Propers (1)