Domine quis credidit auditui nostro 1690

Genres Proph, Lc
Standard full text In diebus illis
Dixit Isaias
Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est
Et ascendit sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti et non est species ei neque decor
Et vidimus eum et non erat aspectus et desideravimus eum despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem
Et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum
Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit
Et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum
Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras attritus est propter scelera nostra
Disciplina pacis nostrae super eum et livore eius sanati sumus
Omnes nos quasi oves erravimus unusquisque in viam suam declinavit et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum
Oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum
Sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente se obmutescet et non aperuit os suum
De angustia et de iudicio sublatus est generationem eius quis enarrabit
Quia abscisus est de terra viventium
Propter scelus populi mei percussi eum et dabit impios pro sepultura et divitem pro morte sua eo quod iniquitatem non fecerit neque dolus fuerit in ore eius
Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate
Si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longaevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum
sceleratis reputatus est
Et ipse peccata multorum tulit et pro transgressoribus oravit ut non perirent
Dicit Dominus omnipotens
Bible Is 53,1-12
Frequency Proph. 3 occurences, 0.0291%, 29pcm (low)
Lc. 246 occurences, 0.2825%, 282pcm (extreme)
Diversity Proph. 2 (high)
Lc. 9 (medium)
Assignments Proph. Qu/H6/f4/M2/Mass Propers (2)
Proph. Qu/H6/D/M2/Mass Propers (1)
Lc. Qu/H6/f4/M2/Mass Propers (220)
Lc. tribulatio BMV/M2/Mass Propers (6)
Lc. Compassio BMV/M2/Mass Propers/1 (5)
Lc. de poenis Iesu/M2/Mass Propers (5)
Lc. Sepulcrum Domini/M2/Mass Propers (4)
Lc. Passio Domini/M2/Mass Propers (3)
Lc. Nov/30/Andreas apostolus/M2/Mass Propers (1)
Lc. Pasc/H1/S/Compassio BMV/M2/Mass Propers/1 (1)
Lc. de Passione Domini/M2/Mass Propers (1)