Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Domine mi qui rex noster es solus adiuva me solitariam et cuius praeter te nullus est auxiliator alius Periculum meum in manibus meis est Audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israel de cunctis gentibus et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis ut possideres haereditatem sempiternam fecistique eis sicut locutus es Peccavimus in conspectu tuo et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum coluimus enim deos eorum Iustus es Domine et nunc non eis sufficit quod durissima nos opprimunt servitute sed robur manuum suarum idolorum potentiae deputantes volunt tua mutare promissa et delere haereditatem tuam et claudere ora laudantium te atque extinguere gloriam templi et altaris tui ut aperiant ora gentium et laudent idolorum fortitudinem et praedicent carnalem regem in sempiternum Ne tradas Domine sceptrum tuum his qui non sunt ne rideant ad ruinam nostram sed converte consilium eorum super eos et eum qui in nos coepit saevire disperde Memento Domine et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae et da mihi fiduciam Domine rex deorum et universae potestatis tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis et transfer cor illius in odium hostis nostri ut et ipse pereat et ceteri qui ei consentiunt Nos autem libera in manu tua Domine Deus noster |
Bible | Esth 14,3-14 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Trin/H20/f6/M2/Mass Propers (2) Lc. Trin/H18/f4/M2/Mass Propers (1) |