Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Oravit Ezechias ad Dominum dicens Domine exercituum Deus Israel qui sedes super cherubim tu es Deus solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et terram inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem Vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos Et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus Et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens Haec dicit Dominus Deus Israel Pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum Non intrabit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu eius aggerem In via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus Et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum |
Bible | Is 37,15-22; Is 37,33-35 |
Frequency | Lc. 6 occurences, 0.0069%, 6pcm (low) |
Diversity | Lc. 4 (low) |
Assignments | Lc. pro pace/M2/Mass Propers (3) Lc. pro tribulatione ecclesiae/M2/Mass Propers (2) Lc. contra adversarios Ecclesiae/M2/Mass Propers (1) Lc. contra persecutiones/M2/Mass Propers (1) |