Domine Deus noster qui eduxisti 1685

Genre Lc
Standard full text In diebus illis
Oravit Daniel dicens
Domine Deus noster qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti et fecisti tibi nomen secundum diem hanc
Peccavimus iniquitatem fecimus Domine in omnem iustitiam tuam
Avertatur obsecro ira tua et furor tuus a civitate tua Ierusalem et monte sancto tuo
Propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum Ierusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum
Nunc ergo exaudi Deus noster orationem servi tui et preces eius et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum quod desertum est
Propter temet ipsum inclina Deus meus aurem tuam et audi aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem super quam invocatum est nomen tuum
Neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis
Exaudi Domine placare Domine attende et fac
Ne moreris propter temet ipsum Deus meus quia nomen tuum invocatum est super civitatem istam et super populum tuum Domine Deus noster
Bible Dn 9,15-19
Frequency Lc. 238 occurences, 0.2733%, 273pcm (extreme)
Diversity Lc. 5 (medium)
Assignments Lc. Qu/H2/f2/M2/Mass Propers/null (234)
Lc. in tempore belli/M2/Mass Propers (4)
Lc. pro serenitate/M2/Mass Propers (2)
Lc. f4/pro peccatis/M2/Mass Propers/1 (1)
Lc. pro peccatis/M2/Mass Propers/1 (1)