Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum Apostolis Cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis afficerent et lapidarent eos intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat Hic audivit Paulum loquentem Qui intuitus eum et videns quia fidem haberet ut salvus fieret dixit magna voce Surge super pedes tuos rectus Et exilivit et ambulabat Turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos Et vocabant Barnabam Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi Sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas afferens cum populis volebat sacrificare Quod ubi audierunt Apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes et dicentes Viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt |
Bible | Act 14,4-14 |
Frequency | Lc. 3 occurences, 0.0034%, 3pcm (low) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Pasc/H2/f4/M2/Mass Propers (3) |