Genres | Proph, Lc |
---|---|
Standard full text | Haec dicit Dominus Deus Dicite filiae Sion ecce Salvator tuus venit et merces eius cum eo et opus illius coram illo Quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra Iste formosus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae Ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum Quare ergo rubrum est indumentum tuum et vestimenta tua sicut calcantium in torculari Torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum Calcavi eos in furore meo et conculcavi eos in ira mea Et aspersus est sanguis super vestimenta mea et omnia indumenta mea coinquinavi Dies enim ultionis in corde meo annus retributionis meae venit Circumspexi et non erat auxiliator Quaesivi et non erat qui adiuvaret Et salvabit mihi brachium meum et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi Et conculcavi populos in furore meo et inebriavi eos in indignatione mea et detraxi in terram virtutem eorum Miserationum Domini recordabor Laudem Domini annuntiavi super omnia quae reddidit nobis Dominus Deus noster |
Bible | Is 62,11; Is 63,1-7 |
Frequency | Proph. 226 occurences, 2.1940%, 2,193pcm (extreme) Lc. 15 occurences, 0.0172%, 17pcm (low) |
Diversity | Proph. 1 (none) Lc. 2 (low) |
Assignments | Proph. Qu/H6/f4/M2/Mass Propers (228) Lc. Qu/H6/f4/M2/Mass Propers (3) Lc. Tunica Domini/M2/Mass Propers (2) |