Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Benedixitque Iacob filiis Ioseph et ait Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in praesentem diem angelus qui eruit me de cunctis malis benedicat pueris istis et invocetur super eos nomen meum nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac et crescant in multitudinem super terram Videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse Dixitque ad patrem Non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius Qui renuens ait Scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius minor maior erit illo et semen illius crescet in gentes Benedixitque eis in tempore illo et dimisit eos |
Bible | Gn 48,15-20 |
Frequency | Lc. 10 occurences, 0.0115%, 11pcm (low) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. pro parvulis/M2/Mass Propers (8) Lc. pro pueris/M2/Mass Propers (2) |