Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne et iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum spiritum Qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum spiritum sunt quae sunt spiritus sentiunt Nam prudentia carnis mors est prudentia autem spiritus vita et pax quoniam sapientia carnis inimica est Deo legi enim Dei non est subiecta nec enim potest Qui autem in carne sunt Deo placere non possunt Vos autem in carne non estis sed in spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis Siquis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius Si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vivit propter iustificationem Quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis |
Bible | R 8,3-11 |
Frequency | Lc. 4 occurences, 0.0046%, 4pcm (low) |
Diversity | Lc. 4 (low) |
Assignments | Lc. Nat/H2/D/M2/Mass Propers (1) Lc. Feb/2/Purificatio BMV/M2/Mass Propers (1) Lc. Jul/2/Visitatio BMV/M2/Mass Propers (1) Lc. Sep/8/Nativitas BMV/M2/Mass Propers (1) |