Deus caritas est 1650

Genre Lc
Standard full text Carissimi
Deus caritas est
In hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum Unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum
In hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse prior dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris
Carissimi si Deus dilexit nos et nos debemus invicem diligere
Deum nemo vidit umquam
Si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est
In hoc intelligimus quoniam in ipso manemus et ipse in nobis quoniam de Spiritu Sancto dedit nobis
Et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi
Quisquis confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo
Et nos cognovimus et credimus caritati quam habet Deus in nobis
Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo
In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum ut fiduciam habeamus in die iudicii quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo
Timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor poenam habet
Qui autem timet non est perfectus in caritate
Nos autem diligamus Deum quoniam Deus prior dilexit nos
Si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit mendax est
Qui enim non diligit fratrem suum quem videt Deum quem non videt quomodo potest diligere
In hoc mandatum habemus a Deo ut qui diligit Deum diligat et fratrem suum
Bible 1J 4,8-21
Frequency Lc. 250 occurences, 0.2870%, 287pcm (extreme)
Diversity Lc. 9 (medium)
Assignments Lc. Trin/H1/D/M2/Mass Propers (223)
Lc. Trin/H2/D/M2/Mass Propers (9)
Lc. pro concordia/M2/Mass Propers (7)
Lc. pro familiaribus/M2/Mass Propers (5)
Lc. Trin/D/M2/Mass Propers (2)
Lc. Trin/H3/D/M2/Mass Propers (1)
Lc. pro pace/M2/Mass Propers (1)
Lc. f4/de caritate/M2/Mass Propers (1)
Lc. f5/de caritate/M2/Mass Propers (1)