Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | In diebus illis Locutus est Dominus ad Moysen dicens Descende de monte quia peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti Recesserunt cito de via quam ostendisti eis Feceruntque vitulum conflatilem sibi et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt Isti sunt dii tui Israel qui te eduxerunt de terra Aegypti Rursumque ait ad Moysen Cerno quod populus iste durae cervicis sit dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam Moyses autem orabat ad Dominum Deum suum dicens Cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta Ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret de terra Quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui Recordare Abraham et Isaac et Iacob et Israel, servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum Et misertus est populo suo Dominus Deus noster |
Bible | Ex 32,7-14 |
Frequency | Lc. 230 occurences, 0.2641%, 264pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 1 (none) |
Assignments | Lc. Qu/H4/f3/M2/Mass Propers/null (233) |