Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Carissimi Deponentes omnem malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones sicut modo geniti infantes rationabiles et sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem Si tamen gustatis quoniam dulcis est Dominus Ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum a Deo autem electum et honorificatum Et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini in domos spiritales sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum Propter quod continet Scriptura Ecce ponam in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum et omnis qui credit in eum non confundetur Vobis igitur honor credentibus non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli et lapis offensionis et petra scandali his qui offendunt verbo nec credunt in quo positi sunt Vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta populus acquisitionis ut virtutes annuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum Qui aliquando non populus nunc autem populus Dei Qui non consecuti misericordiam nunc autem misericordiam consecuti Per Iesum Christum Dominum nostrum |
Bible | 1P 2,1-10 |
Frequency | Lc. 235 occurences, 0.2698%, 269pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 2 (low) |
Assignments | Lc. Pasc/S/M2/Mass Propers (232) Lc. Pasc/H1/S/M2/Mass Propers (4) |