Genre | Lc |
---|---|
Standard full text | Fratres Denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et in fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus Non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos Nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes Iis autem qui eiusmodi sunt denuntiemus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent Vos autem fratres nolite deficere benefacientes |
Bible | 2Th 3,6-13 |
Frequency | Lc. 159 occurences, 0.1826%, 182pcm (extreme) |
Diversity | Lc. 16 (extreme) |
Assignments | Lc. Trin/H20/f4/M2/Mass Propers (121) Lc. Ep/H1/f6/M2/Mass Propers (15) Lc. Ep/H3/f6/M2/Mass Propers (4) Lc. Trin/H20/f6/M2/Mass Propers (3) Lc. Adv/H4/f6/M2/Mass Propers (3) Lc. Trin/H21/f4/M2/Mass Propers (3) Lc. Trin/H12/f6/M2/Mass Propers (2) Lc. Trin/H15/S/M2/Mass Propers (1) Lc. Ep/H2/f6/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H15/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H18/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H19/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. Trin/H22/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. Ep/H1/f4/M2/Mass Propers (1) Lc. de patrono, Paulus apostolus/M2/Mass Propers (1) Lc. Nov/6/Winnocus/M2/Mass Propers (1) |