Decimo die mensis huius septimi 1638

Genre Proph
Standard full text In diebus illis
Locutus est Dominus ad Moysen dicens
Decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus
Affligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino
Omne opus servile non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester
Omnis anima quae afflicta non fuerit die hac peribit de populis suis
Et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo
Nihil ergo operis facietis in eo
Legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris
Sabbatum requietionis est affligetisque animas vestras
Die nono mensis a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra
Dicit Dominus omnipotens
Bible Lv 23,26-32
Frequency Proph. 233 occurences, 2.2619%, 2,261pcm (extreme)
Diversity Proph. 1 (none)
Assignments Proph. Trin/QuT/S/M2/Mass Propers/1 (233)